- LUCIFER
- I.LUCIFEREp. Calaritanus in Sardinia, A. C. 355. a Constantio Imp. cui persuaserat, ut Conc. Mediolanicelebraret, ad decidendas controversias tum vigentes, in exilium pulsus, sub Iuliano revocatus est, A. C. 361. Antiochiae, schisma sublaturus, Eccl. in Euzoium Atianum. Meletium et Eustathianos divisâ, Paulinum Ep. surtogavit, de quo cum Orthodoxi convenire non postent, dissidium acrius exarsit. Quod cum vehementer displicuisset Euseb. Vercell. a Conc. Alexandrino ad id ipsum misso, ut pax redderetur Eccl. Lucifer indignatus, quidquam a se factum irritum reddi, separatione factâ, in Sardiniam concessit: Nomen et originem schismati accommodans, quod multum damni Orbi Christiano dedit: Athanasio, et Hier. in Cat. c. 95. dial. de Lucif. Chr. laudatus, et licet a Theodoreto in Hist. erroris novi auctor dicatur, ab Epiphanio tamen et Philastrio, haereticis non accensitus: Inscriptis suis acerrimus, contra Constantium inprimis, emissis. Opera eius edita A. C. 1568. Patisiis. Intrepidus porro, zelo fervens, sed flecti nescius. Vide Athanas. Augustin. de haer. et Agone c. 30. Sulp. Seu. Sacr. Hist. l. 2. c. 55. et 60. Rufin. Socr. Sozomen. Theodoret. etc. Quibus addi potest, apud Bartholomaeum Gobetum, Calari impressa, A. C. 1639. Defensio sanctitatis B. Luciferi et Primatûs Archiep. Calaritani.II.LUCIFERuna errantium stellarum, quam et Venerem appellamus, quae mane Solem praecedens, unaque cum Aurora sese ostendens) unde et Aurorae fil. fingitur) Lucifer dicitur; vesperi autem Solem subsequens, Hesperus nominatur. Virg. Ecl. 8. v. 17. Aen. l. 2. v. 801. et l. 8. v. 589. et seqq.Qualis ubi Oceani perfusus Lucifer undâ,(Quem Venus ante alios astrorum diligit ignes,Extulit os sacrum caelo, tenebrasque resolvit.Val. Facc. Argon. l. 6. v. 532.—— Qualis roseis it Lucifer alis,Quem Venus illustri gaudet produere caelo.Nic. Lloyd. Hinc Dux et Imp. astrorum poetis. Unde Ovid. Met. l. 2. v. 115.——— Diffugiunt stellae, quarum agmina cogitLucifer, et caeli statione novissimus exit.Quae notissima. Illud non protritum, huic astro incubuisse ab iisdem, curam Solaris currûs equorumque, Horis ab aliis datam, Nonnus initio l. 12. Dion.—— πυριγλην´ου δ᾿ ἐλατῆροςΦωςθφόρος αἰγλήεις τετράζυγος ἐγγύθι δίφροὐΘῆκε τὰ θερμὰ λέπαδναε, καὶ ἀςτερόεςςαν ὶμάςθλην.Γείτονος Ω᾿κεανοῖο παρὰ προχοῆσι καθήραςΜυδαλέων ἱδρῶτι πυριτρεφέων δέμας ἵππων.Idem autem cum Hespero s. Vespero id astrum esse, primus traditur observâsse Pythagoras. De qua re pulchre Lutatius ad Stat. Theb. l. 6. v. 239.Lucifer, et totidem Lunae praevenerat ignes.Lucifer et mane oritur et vespere, sed equo mutato: quam rem sciunt sidera, quod unum astrum sit--poetae autem quadrigas dant Soli, bigas Lunae, equos singulos sideribus. Et quidem de equo Luciferi vide. Hier. Alexandrum Comm. ad Tab. Solis p. 88. et 89. nec non Ianum Dousam fil. ad Tibull. c. 3. Moneo hîc saltem, equum illum Cyllarum nonnullis, ahis Aethonem dici. Ita enim vet. Schol. ad Stat. d. l. v. 241.Sidera et alterno deprenditur unus in ortu.Veneris stella peculiaris est Lucifer, qui dum mane oritur, sic appellatur et est Phosphorus et Hesperus, denominatus sic a Rege Hesperiae, i. e. Hispaniae, quierat Magus et Astrologus ---- Idem dicitur dicitur Adonis suisse in evius meoriam adscribitur Veneri. Eundem et Castorem dicebant, et equum illi adscribebant Cyllarum, quem alii Aethonem appellavêrunt. Ubi quod de Castore habet, confirmatur ex Fulgentio, quem Castoras fratres (h. e. Castorem et Pollucem, qui fraternae catitatis hoc munus a fabulatoribus habent, ne ambo simul vel apud Superos, vel apud Inferos sint) pro Lucifero et Noctifero dicere, docet ad Claud. de IV. Cons. Honorii. Carm. 8. v. 561.Qui fugiat hinnitu stellas, roseoqueve domatur.Lucifero. ------ ------ ------Casp. Barth. Uti vero Castor hic contra vulgatas fabulas Lucifer, sic Mercurius apud Nonnum 1. 6. quem hoc nomine incessit Patrus Cunaeus, Antecessor Clarissimus Athenaei Lugduno Batavi ingens Decus et Ornamentum. Vir profundae et consummatae eruditionis insignis poeta, Literatorum Mecaenas. non satis poetice, cur enim tanto fabulatori non et tale quid liceat? uti ait Barth. idem Animadvers. ad Sat. l. 4. Sylv. 6. v. 15.Donce ab Elysiis prospexit sedibus alter.Castor. etc.Plura hanc in rem, inprimis de astri huius cultu. Vide hic passim, ubi de Diis, Hespero, alibi.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.